cumque haec fuissent rite celebrata egressus est omnis
Israhel qui inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt
simulacra succideruntque lucos demoliti sunt excelsa et altaria
destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin sed de
Ephraim quoque et Manasse donec penitus everterent reversique
sunt omnes filii Israhel in possessiones et civitates suas
Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas
per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam
sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica
ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis
castrorum Domini
pars autem regis erat ut de propria eius substantia
offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque
et kalendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in
lege Mosi
praecepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent
partes sacerdotibus et Levitis et possent vacare legi Domini
quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas
obtulere primitias filii Israhel frumenti vini et olei mellis
quoque et omnium quae gignit humus decimas obtulerunt
sed et filii Israhel et Iuda qui habitabant in urbibus Iuda
obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum quae
voverant Domino Deo suo atque universa portantes fecerunt
acervos plurimos
mense tertio coeperunt acervorum iacere fundamenta et mense
septimo conpleverunt eos
cumque ingressi fuissent Ezechias et principes eius
viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israhel
interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas cur ita
iacerent acervi
respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc
dicens ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini
comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod
benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista
quam cernis
praecepit igitur Ezechias ut praepararent horrea in domo
Domini quod cum fecissent
intulerunt tam primitias quam decimas et quaecumque
voverant fideliter fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita
et Semei frater eius secundus
post quem Ieihel et Azazias et Naath et Asahel et Ierimoth
Iozabath quoque et Helihel et Iesmachias et Maath et Banaias
praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris eius ex
imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Domini ad
quos omnia pertinebant
Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis
portae praepositus erat his quae sponte offerebantur Domino
primitiisque et consecratis in sancta sanctorum
et sub cura eius Eden et Meniamin Hiesue et Sameias
Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum ut
fideliter distribuerent fratribus suis partes minoribus atque
maioribus
exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui
ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos
conducebat in ministerio atque observationibus iuxta divisiones
suas
sacerdotibus per familias et Levitis a vicesimo anno et
supra per ordines et turmas suas
universaeque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum
utriusque sexus fideliter cibi de his quae sanctificata fuerant
praebebantur
sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium
singularum dispositi erant viri qui partes distribuerent
universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis
fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Iuda
operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo
in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et
caerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo
fecitque et prosperatus est